Latin
DE NVMERO VI
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 264-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO VI. Enarius Numerus, siue spectes mysticos sensus in sacris voluminibus, siue quae ab his scribuntur, qui de numeris philosophantur, vberrimam segetem ad contemplandum suppeditat. Moyses enim Diuino Spiritu afflatus admirabilem hanc rerum vniuersitatem a summo Architecto Sex diebus exaedificatam scribit, non quod Opifex Verbum Deique Filius, cui intra momentum suppetit facere, quae velit, tempore indiguerit ad eam constituendam. Credendum est enim Deum vniuersa simul dicto citius effecisse solo voluntatu nutu. Sed numero vsus est, quod ea quae fiunt, ordinem requirant; ordo autem numero continetur.