Latin
DE NVMERO VI
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 265
Unproofread scanNot analysed yet
namque ordo plurium rerum est; quae vero plura sunt, aliquem numerum habeant neceße est. Cum autem Omnipotenti Deo liberum esset vniuersa simulordinare, sicut &creare, quod opificis finiti sit ordinatio, infiniti creatio; ostendit per ipsum quidem licere infinitum eße, sed rebus ipsis haud concedi, vt summam perfectionem, quę est Vnitas, assequerentur. Quamuis enim pro natura corporea perfectus sit Mundus, absoluta tamen natura non est omnino perfectus, cum, propter materiam, informia patiatur, vel deformia; propter dimensionem, virtutis subeat defectum, diuisionemque exspectet, si diuisor accesserit; ob compositionem, dißolutioni sit obnoxius; ob partium repugnantiam, machinetur malum; propter motum, prae se ferat indigentiam, priuationemque patiatur admixtam. Beneficus autem cum sit Deus, non pro magnitudine suae benignitatis, quae immensa est, &infinita, sed pro viribus accipientium beneficia confert. Non est vero Mundus tam natura sua ad accipiendum beneficium dispositus; quam Deus ad conserendum. Namque huius vires omnium praestantissimae sunt. At illius infirmitas impar est eorum magnitudini, penitusque succumbea ret, nisi Deus apte, quod cuique conueniat, viribus cuiusque metiretur. Argumento est Moyses Dei amicus, &mysterio: um inPhilo. Aterpres, qui, dum supplex Deum his verbis deprecaretur: Ostende lexan. mihi te ipsum, sibi dictum audiuit: Ardorem discendi probo, vt Exho. 33 meretur; ceterum quod petis neminem natum impetrare sas est. tibi tantum largiar quantum conuenit. neque. n. quidquid ego dare possum facile, id et homo potest accipere. Apostolus item: Vnicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Ephel. a Non quod ad mensuram spiritum, et gratiam tribuat Deus, cuius beneficentia nullis terminis circumscribitur; sed quod iuxta mensuram vasculorum infundat liquorem, tantum muneris largiens, quantum potest ille, cui donatur, accipere. Quare licet D. Lucas de Apostolis scriptum reliquerit, quod repleti fuerint Spiritu sancto: hoc tamen secundum mensuram vasculi intelligendum est. Quomodo . n.