Latin
Cap. 1
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 282
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 1. in Cantico canticorum tempus id non significatum est nomine sex ti numeri, sed meridiei. Euangelistę vero, in his quę narrabant, non meridianum tempus, sed horę sextę numerum requirebant, ad enarrandum scilicet sacrificium hostiae eius, quę oblata est in die Paschę pro redemtione hominis, qui sexta hora peccauit, atque paradisiaca sede propulsus est. Vnde Senarius dicitur redemtionis numerus, illique cum cruce magna cognatio. Non me quidem fugit quosdam, vt traditum antiquitus est, referre, Adam tertia hora fictum, sexta peccasse, nona eiectum, co argumento vtentes quod hora sexta Dominus cruci affixus, nona pro nobis mortuus est; fortassis eoquoque in hanc adducti opinionem, quod sub vesperam ad eos venit Dominus. at trium horarum Spacium, quo in paradiso Adam moratus. sit, breue admodum ac nimis incredibile est, atque magnificentia eius qui cuncta imperuestigabilibus sapientiae iudicijs dispensat, indignum. Qui. n. in tribus istis horis Adam ad imponendam omnibus terrestribus ac volueribus nomina tempus habuisset? quando ceteris in paradiso fructibus vescendo ad eorum fruitionis satietatem prolapsus cupiditatem degustandę arboris, qua ei fuit interdictum, in animum induxisset? vt noxam inuidentię fraudem, &serpentis ad Mulierem aggressus atque consultationem non commemorem, quae ipsa amplius eo tempus requirebant. Quo circa probabile admodum est ac credibile, Sexta die, et Sexta hora delictum illud ab his admissum, eademque diei hora paradiso ac vita, ob uiolatum Dei mandatum, excidisse; sed anno demum septimo id factum, sicut ex Antiquis quosdam prouunciasse refert in historia Georgius Cedrenus Sexta hora Petro in exceßu mentis fit vocatio Gentium omnium per submissionem vasis Euangelici delati cęlitus, &purificatio omnigenum animantium in eodem consistentium, delata ad eum voce diuinitus reuelatur, dicente sibi: Surge Petre, occide, &manduca. Alia quam plurima adduci possunt huiusce generis testimonia, quę diligentibus legenda relinquo.