Latin
283.1 to 283.4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 283.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO VII. N Septenario (qui sacratissimus est in Oraculis numerus &mysteriorum plerissimus) tam sacrum augustumque decus inest, vt inter eos numeros, qui concluduntur in denario, singularem eximiamque prae caeteris rationem habeat. Nam eorum, alij procreant, non procreantur; ali procreantur, non procreant, alij vtrumque faciunt, &procreant &procreantur. solus Septenarius nec procreat vllum corum, nec a quoquam procreatur. vnitas. n. gignit omnes sequentes numeros, ipsa a nullo genita. octo abis quattuor gignuntur, sed nullum gignunt ex his qui sunt intra denarium. quattuor item eundem locum inter genitores &prognatos obtinet, repetitus. n. hic numerus octo gignit, il se autem numerus quattuor gignitur a repetito binario. soli igitur Septenario nec gignere natura dedit, nec gigni. Atque ob hanc caussam effectum est vt Pythagorici huc numerum Duci et rectori on nium similem dixerint. nam quod neque procreat neque proceatur, immobile manet, procreatio. n. in motu est. quandoquidem &quod procreatur non vacat motu, mouetur etenim alterum, vt gignat, alterum vt gignatur: solus autem nec mouet, nec mouetur antiquus ille Princeps, &auctor, cuius imago Septenarius merito dici potest. huius rei testis est Philolaus inter Pythagoraeos haud ignobilis, hunc in modum scribens: Est dux &princeps rerum omnium Deus semper vnus, stabilis, motu vacans, ipse sui similis, aliorum dissimilis Adeo autem Septenario inoleuit opinio Virginitatis, vt quae sapientiae praefecta putata est, vtilisque Dea formandis credita adolescen tium ingenijs, Minerua nominetur. eam. n. perpetuam virginem faciunt Poetae, quia venereus coitus exhaurit Spiritus praesertim subtiliores, cerebrumo; debilitat, labefactat stomachum atque praecordia, quo malo nihil ingenio aduersius esse potest. Quare sciscita tus Pythagoras quando eßet concubendum? tunc, inquit, cum te ip so infirmior fieri vis, cur. n. Hippocrates coitum comitiali morbo similem iudicauit? nisi quia mentem, quae sacra est, percutit; tantumque obest vt Auicenna in lib. de Animalibus dixerit, si quid Spermatis supra, quam natura toleret, coitu profluat, obesse magis, quam si quadragies tantumdem sanguinis emanauerit. Symbolice igitui sacris initiati Pythagorici semper virgini sine matre natae Mineruae, Septenarium assimilant, quia et illa nec partu est edita, sed ex loui orta capite. dicit. n.