Latin
DE NVMERO VII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 285
Unproofread scanNot analysed yet
Quid haec omnia sub figurarum velamine aliud praetendebant, nisi quod in septimo seculo requies exspectanda iustis, postquam cum multis afflictionibus conflictati fuerint, illos liberante Deo? Quaerens Origenes cur Biho. is de manna dictum est, vt in die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato: Hoc (inquit) secundum nostram Hom. 8. in Exho. intelligentiam non ociosi praeterire debemus, sextus dies est haec, in qua nunc sumus vita. in sex. n. diebus Dominus fecit hunc Mundum. Gen. 1. hac ergo die tantum reponere, &recondere debemus, quantum suf ficiat et in futuro die. si quid. n. hinc boni operis acquiras: si quid in stitiae, misericordiae, &pietatis recondas, hoc tibi in futuro seculo cibus erit. Comprobat id ipsum Cassiodorus in dilucidatione Septi mi Psalmi, dicens: Septenarius quoque numerus admonet nos de illa requie aeterna cogitare, ad quam nos spem pręsens Psalmus extendit, vt merito tali numero receptus, iocunda exultatione cantetur. Dubium quippe non est quod peractis sex diebus, qui ad actiuam pertinent par tem, septimus repausationi deputetur, qui contemplationi theologicae noscitur adhaerere. Haec Cassiodorus. Neque ab hoc alienum est mysterio quod Dominus noster septimo die toto requieuit in sepulchro, vnde &septimus dies, sabbati, id est, requietionis denominationem sortitur. quoniam vtrumque horum insinuat nobis pla cidam illam requiem, quae beatorum animae, mole corporea exutae, iam requiescunt a laboribus suis in superna ciuitate Hierusalem, vsque ad Mundi consummationem, &iteratam corporum viuificationem. Mystice igitur sabbatum commendatum est priori populo in ocio corporaliter celebrandum, vt figura esset sanctificationis in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies, nisi de solo sabbato, de quo dictum est: Sanctificauit Deus diem Septimum. Beda ca. 21. in Ie hannem