Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 286
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 5. Cap. 4. At cum septimo die sonet sanctificatio, apposite sancto Spiritui deputatur septenarij ratio. nam sanctificatio vlla non est diuina, &vera, nisi a Spiritu sancto. Neque. n. frustra dictus est Spiritus sanctiis, cum sit &Pater sanctus, &Filius sanctus; sed quia ip se requiescit super humilem &quietum, tamquam in sabbato suo. Dilectus Deo Iohannes in sua Apocalypsi Septenario numero Spiritus sancti gratiam designari probat. cum. n. se vidisse diceret agnum habentem cornua Septem, &oculos Septem, mox expenendo subiunxit: Qui sunt septem spiritus Dei missi in uniuersam terram, cum tamen sit vnus, atque idem Spiritus diuidens propria vnicuique prout vult; sed operatio septenaria vnius spiritus sic appellata est ab eodem spiritu, qui scribenti adfuit, vt septem spiritus dicerentur Quoniam ergo sanctificatus est Septenarius in operibus ac donis Spiritus sancti, in quo sanitas hominibus credentibus constat, quia in Spiritu sancto, qui est donum Dei, remissio est omnium peccatorum credentibus. ideo filius Reguli apud Iohannem relictus est a febre hora Septima. Quem Euangelij locum tractans Ericius haec de septiformi spiritus gratia nobis consideranda proponit: Non est (inquit) vacuum à magno mysterio quod filium Reguli Euangelista narrat Septima hora ab infirmitate dimissum. Non solum. n. miracula Christi, quae corporaliter gessit, miracula nobis existunt, sed etiam in ipsis operibus suis secreta sunt mysteria consideranda. Septenarius numerus sacratus est donis Spi. sancti, quoniam omnia dona Spiritualia, quae a Deo cunctis fidelibus largiuntur, eodem septenario numero comprehenduntur. Septem. n. sunt virtutes spiritualium donorum, quibus &status hominum in praesenti vita decentissime ornatur, sapientia videlicet, intellectus, consilium, et for titudo, scientia, pietas, ac timor Domini. Sine gratia. n. Dei nec sapiens quis esse potest, nec intelligens, nec consiliarius, nec fortis, nec eruditus, nec pius, nec plenus timore Domini. Quae dona quia non aliter, quam gratia Spiritus sancti homini tribuuntur, merito etiam Spiritus sanctus, qui nihil aliud est, quam verus Deus, eisdem nominibus nuncupatur. Sicut. n.