Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 287
Unproofread scanNot analysed yet
Filius a Patre procedens vocatur leo propter fortitudinem, ouis propter innocentiam, hostium quia per ipsum introimus ad Patrem, lux quia illuminat omnem hominem, vocatur et ueritas multisque alijs nominibus secundum quasdam pro prietates: ita quoque Spiritus sanctus procedens a Patre simul et Fi lio, his septem nominibus proprie appellatur, sapientia. sintellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas, ac timor; Vnde &septiformis gratiae dicitur propter mysterium septenarij numeri in quo summa perfectio intelligitur. Est. n. compositus ternario et quaternario, habetque in ternario significationem sanctę Trinitatis; in quaternario, Euangelij. Siue. n. tres per quattuor, vel quattuor pertes multiplicentur ad duodenarium numerum consurgit, quem etiam constat esse perfectissimum, quia mysterium S. Trinitatis, &doctrina Euangelij per 12. Apostolos in quattuor Mundi partes deriuata est. Et infra: Spiritumquoque sanctum super Dominum corporaliter requieturum Isaias propheta, cum de Christo prophetaret, praedixit. Egredietur virga de radice lesse, Dominus videlicet Cap. II. Iesu de stirpe Dauid, &requiescet super eum Spiritus Domini, spi ritus sapientiae, &intellectus, spiritus consilij, &fortitudinis, sp. scientiae &pietatis, &replebit eum spi. timoris domini. Ipse. n. Spi ritus requieuit super D. I. Christum quia in eius corpore omnis plenitudo diuinitatis plenissime habitauit, nequaquam per partes, vt in caeteris sanctis; sed plenarie requiouit super eum. Quia igitur per septenarium numerum ipse Sp. sanctus designatur, à quo &per quem omnis sanitas, omnis fortitudo, atque vniuersa dona spiritu alia cun ctis fidelibus largiuntur, recte septima hora diei filius Reguli sanitati redditus ab Euangelista refertur. quia quaecunque sanitas, siue in corpore, siue in anima datur, eodem spiritu largiente tribuitur, qui per eundem septenarium numerum designatur. hactenus EriBeda qe cius. Huius ratione mysterij Heliscus super mortuum Septies inin lib. 4. Reg. 4. Spirasse legitur, quia Dominus septiformem spiritum humano &in Ageneri dat, per quod viuificatus à morte peccatorum resurgat. In qua qua etiam figura Septem fratres ad Cornelium Spiritu sancto bavtizandum euangelizaturi veniunt. Filij quoque Sceuae, quasi Spiritus malos expulsuri, Septenario numero censentur.