Latin
3.9
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 3.9
Unproofread scanNot analysed yet
septenarius solus est intra decem (hi autem sunt omnes numeri) qui neque generatur ab alio, neque alium generat. atqui quoniam linearis est, fitque ex vnitatibus, illis maxime congruit corporibus incorruptibilibus, quae singula, suo quodque orbe vnum, consisterent. Sed his missis, Arithmeticae perscrutemur originem. Sunt inter Ecclesiasticos scripto res, qui Pythagoram, Platonem, omnesque Graecos, qui habit sunt diuiniores, omnem suam Philosophiam ab Hebręis acceptam Graecis asserunt tradidißse. De Pythagora Philosophorum primo.