Latin
4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 4-5
Unproofread scanNot analysed yet
&ceteris Graecis, scribit Numenius Apamensis Syrus, Philosophus Pythagoraeus, volumine de Bono, quod quaecumque Brachmanes Magi, Aegyptij, Iudaeique inuenerunt, ea Graece ipsi exposuerunt. Immo, si vera dicere licet, non est vsquam repertus Pythagoras quidquam rerum, aut diuinarum, aut humanarum vel a Graecis didicisse, vel a Romanis: sed (vt Antiphon edidit in lib. de Vita illorum, qui virtute praestiterunt) accessit discendi gratia Pythagoras ad Aegyptios, &Arabas, et ad Chaldęos, postquam è Syria, quae et est, &nominatur Iudaea, discessit. vnde Syrius ipse quoque tum appellabatur, quem alij Tyrium dixere, alij Tyrenum; vt Barbarum, non Gręcum fuisse prędicarent hunc omnium Philosophorum primum. Quare D. Ambrosius Pythagoram genere fuisse Hebraeum non obscure tradidit. Cui suum addidit calculum Alexander lib. de Symbolis Pythagoricis, scribens Pythagoram fuisse discipulum ludaei cuiusdam Nazareti. Narratur quoque apud Clementem Alexand. discipulus fuisse Sonchedis Archiprophetę Aegyptij, propter quem etiam fuit circumcisus, vt adyta ingrediens Aegyptiorum mysticam disceret Philosophiam. Plato autem discipulus fuisse dicitur Sechnuphidis Heliopolitani. quare in eius scriptis aperte testatur, illa, quae sunt in Philosophia praestantissima, se à Barbaris esse mercatum; quos semper magnifacit, vt qui meminisset se, &Pythagoram, plurima, illaque nobilissima dogmata à Barbaris didicisse. &in Dialogo de Anima videtur Plato agnoscere prophetiam, introducens Prophetam, Lachesis orationem enuntiantem apud eas, quę sortiuntur animas; &in Timaeo sapientissimum introducit discentem à Barbaro. Cuias autem fuerit hic Barbarus edocent Iustinus Martyr in Paraclesi ad Gentes, Theodoretus de Curatione Graecarum affectionum, Eusebius Cesarien. de Praeparatione euangel. Aristobolus Iudaeus ad Philomatrem lib. primo, &Hermippus in primo de Legislatoribus, ex Hebraeorum libris multa eum in suos transtulisse testantes. quod quidem fieri potuisse temporum ratione monstratur: quandoquidem Mosaica volumina ante Alexandrum, &ante Persarum surum imperium traducta fuerunt. Audias Origenem, cuius haec sunt verba lib. 6. contra Celsum, gręce quidem, sed in hunc sensum: Illud, inquit, nolim inficiari, sententias illas, quę in Phaedro leguntur, Platonem hausisse ab aliquibus Hebraeis; aut vt quidam scripserunt, etiam lectis Prophetarum libris, inseruisse disputationibus suis quaedam de supercęlestibus, ut illud: Supercęlestia loca e nostris Poetis cecinit nemo, neque in posterum pro eorum dignitate decantaturus est; &quę deinceps sequuntur.