Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 303
Unproofread scanNot analysed yet
Ex dictis partibus constans Septenarius habet aliam maximam excellentiam, quia Artificis inuisibilis, et visibilis materiae primarias substantias exprimere distinguereque videtur; vt ternarius Creatorem ob Trinitatem enunciet; &quaternarius creaturam propter quat tuor elementa, quae rerum omnium caussae sunt &semina, sub huius numeri breuitate concludat. Spiritus sanctus procedens a Pa tre &Filio, quaternario superfertur, &Conditor benignus suum amplectitur opus, et diligit quod plasmauit, et creaturam suam sanctus ipse santificat, ac sibi consociat, &charitatis nexu statuit et conqua drat. Praeterea Septenarius id quod in rebus secundum naturam rectum