Latin
303
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 303-2
Unproofread scanNot analysed yet
est, quodque flecti nequit, indicat, id quomodo fiat declarandum videtur. Triangulus rectis constans angulis, quod est qualitatum principium, ex his numeris 3, 4, &5, conficitur. tria vero et quattuor, quae sunt materia seu essentia septenarij, rectum faciunt angulum. nam obtusus &acutus inaequalitatem, confusionem, &imparitatem praeseferunt. alius. n. alio obtusior est, vel acutior. at re ctus nullam recipit comparationem, neque alius cum alio collatus rectior dicitur, neque suam aliquando naturam commutat; sed in simili eademque ratione manet. Origo namque triangularium numerorum sunt 3, et 4.