Latin
304
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 304
Unproofread scanNot analysed yet
ab his autem omnes multiplices in infinitum sunt triangulares. Dum. n. fuerit triangulus cuius duo latera sint 3, &4, ad angulum rectum coniuncta, eorum quadrata nempe 9, et 16, iuncta faciunt 25, cuius radix, quae est s, erit latus oppositum angulo recto, per penul. 1. Euclidis. vt hac figura facile conspicitur. 4. . n. &3, constituunt angulum a bc rectum, horum quadrata scilicet 16, &9, simul iuncta faciunt 25, cuius radix est ac linea angulo recto subten sa. Fuit autem hoc (teste Proclo) Pythagorę inuen tum. conferebat. n. Pythagoras iustitiam &vir tutem angulo recto; vitia vero duobus extremis angulis, acuto, vel obtuso, iuxta illud Horatij, Est modus in rebus sunt certi denique fines, Quos vltra citraque nequit consistere rectum. Cum ergo triangulus rectis angulis constans principium figurarum sit, &qualitatum, &hic a ternario quaternarioque procedat, Septenarius qui ab his enascitur, cuiusque figurae poterit, &qualitatis fons reuera putari. Huc accedit &illud, quod ternarius, vt antea demonstrauimus, planae figurae numerus est, quandoquidem iuxta vnitatem est punctum, in binario linea, superficies in ternario numero constituitur, quaternarius ad solidum corpus pertinet per accessionem vnitatis, accedente ad superficiem altitudine. Quo perspicuum fit eßentiam Septenarij &geometriae, &dimensionis, quae cernitur in solido, ac vt summatim dicam, rerum tum corporearum, tum corpore vacantium principium esse. Habet igitur quodlibet corpus actiuum tres dimensiones, longitudinem dico, latitudinem, &altitudinem, siue profunditatem; quattuor item extremitates; punctum, lineam, superficiem, &solidum, ex quorum compositione nascitur Septenarius. Quare non immerito à proprietatis vocabuε ι ὰ lorum eorum studiosis absolutorius nuncupatur hic numerus, cum eo absol uantur, &perficiantur vniuersa, quippe quae geminam vinciendi vim tenet.