Latin
Cap. 30
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 312
Unproofread scanNot analysed yet
narem templi, vt per hebdomadas, &cęremonias Iudęorum ascen Gen. 46 datur ad superiora. Septem filij Balae ancillae, sunt seruientes sub le ge. Septem tonitrua in Apoc. sunt voces, &oracula Prophetarum. Quod si extra has veri cultus cęremonias egredi licebit, atque vetu sta Gentium sacra peruagari, non minori mysterio apud eos Septe narium numerum fuisse commendatum comprobabitur. Per septem n. dies Memphitici Apis natalem, iactu aureae paterae in Nili gurgitem, celebrabant, quibus diebus quasdam cum sacerdotibus indu lib. 8. cacias habuisse Crocodilos testatur Plinius, nec attrectasse lauantes. verum octauo die cęremonijs iam peractis, post horam diei sextam, velut reddita saeuiendi licentia, solitam resumere atrocitatem. Quid illud quod refert idem Plinius in Andro insula in templo Liberi palib. 31. ca pit. 2. tris fuiße fontem statis Septenis diebus vinum fluentem, quod si e Ammianus Marconspectu templi fuisset ablatum, saporem vini in aquam conuerti, quan cellinus to mysterio contineri dicendum est? Iam vero matricidam Orestem, &si iam ab insania liberatum, expiari tamen materna caede non potuisse tradit Varro nisi, ex Apollinis oraculo, Septem fluminibus, quae vno tantum alueo miscerentur, prius ablueretur. Hurc locum teneat &Apuleius, dicens: Meque protinus purificandi stu dio marino lauacro trado, Septies submerso fluctibus capite. Antiquus etiam mos fuit homicidio pollutos vestes suas bis Septem inundationibus, immersionibusque lauare. vnde ortum adagium. A bis Septem vndis quod in eos competit, qui a noxia quapiam purgati sunt. At quando hic sumus, illud non dissimulandum videtur magnam eße purgandorum scelerum Septenarij potentiam etiam in diuinis litteris: nec id cuiquam mirum videri debet si Virgini Mineruae dicatus numerus, vtpote solus ex omnibus qui denario includuntur nec gignens, nec genitus, aliqua etiam imperfectionis nota suggilletur. Quemadmodum. n.