Latin
Cap. 30
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 313
Unproofread scanNot analysed yet
nulla multitudo, aut congregatio, aut collegium est, in quo non aliquis sit praeuaricator, nec vllum humanum corpus absque naeuo aliquo vel cicatrice, nec denique hominem vllum reperire facile possis, qui sine vitio nascatur, cum vel iustus Ho Prouer. mo Septies in die prolabatur: sic nullum inuenias numerum ex omni parte felicem. connumeratur etenim Septenarius inter steriles et Septenarium sola a perfectione maxime distantes, qui à nullo, nisi ab vnitate dimetimetitu vni tas 12. de ri possunt. vnde, &primi nuncupantur. nullus siquidem eos numefin. 7. rus diuidere vno ordine potest, nec aequis portionibus discernere. quare partibus aliquotis orbatus cum sit Septenarius, sterilitatem, quae non est ex benedictione, nobis demonstrabit. nec. n. Virginitas ex eo est magis Deo grata, quia non fecunda, sed Virginitas in fecunditate, &fecunditas in Virginitate Deo est gratissima. Qua. Consti re bene, sicut lib. 30. excitationum testatus est Nicolaus de Cusa, tuite. Maria Virgo benedicta est inter mulieres, quae cum sit virgo, est summa fecunditas. Adde quod ad illud Deuter. 32. Iuuenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene, Rabanus Maurus virginem pro sterili a bonis operibus interpretatur. Non immerito igitur in malam partem Septenarium quandoque positum inuenias in diuinis oraculis. Aliquando. n. iniquos pręsignat, vt in Apoc. Se ptem capita draconis, Septem diadematibus insignita. Septem mali Angeli cum Septem phialis irae Dei venena continent. Septem viri de stirpe Saulis, qui a Dauid sustinuere crucis suspendia. Quandoque etiam Septenarius humiliationi dicatus habetur. In hoc. n. Iahacob seruit Hieron. pro Rachel, totidemque dieb. Labani persecutiones experitur; Septimo die comprehensus in monte Galaad, Septies pronus in terram adorat, donec appropinquaret Esau; vt iniuriam, quam se accepiße putabat, remitremitteret, &quamuis laesus, in gratiam rediret. Septem persecutiones passus est Dauid, quas describit Rupertus Tuitien. com. in lib. Regcap. 8. lib. 2. Septem diebus ieiunandum mandat Vriel Angelus. Herodis etiam immanitatem deuitans Ioseph, cum puero aufugisse legitur in Aegyptum, vbi latitauit per Septennium 22. q. 2. Quod vero. Septenarius denique perpetuam, &insolubilem dicit vltionem. vnde septem nouissimae plagae in Apoc.