Latin
Cap. 30
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 314
Unproofread scanNot analysed yet
punitionem perfectam indicant. Quoniam in illis, ait Beda, consummata est ira Dei, Nouissimas dixit, quia semper ira Dei populum percutit contu macem Septem plagis. Lege librum Numerorum, inuenies Septem plagis consumtos omnes qui numerati erant a viginti annis &supra. prima quidem plaga fuit in sepulchris concupiscentiae. secunda vbi inconsueta morte hominum Chore, Dathan, &Abyron interierunt, nouamque rem fecit Deus vt aperiens terra os suum, deglutiret eos, descenderentque viui in infernum. tertia plaga fuit eadem die, vbi egressus ignis a Domino, interfecit 250. viros, qui offerebant incensum. quarta plaga fuit die sequenti murmurantium contra Moysen et Aaron, atque dicentium: Vos interfecistis populum. et percussi sunt 14700. quinta plaga quando populum tędere cępit itineris &laboris, locutusque est contra Dominum &Moysen; vn de in eos misit Dominus ignitos serpentes. sexta quando Dominus suspendi in patibulis iussit principes populi pro scelere Beelphegor. septima, qua Phinees filius Eleazari filij Aaron sacerdotis auertit a filijs Israel iram Domini, percutiens in locis genitalibus uirum Israelitem Zambri, s. ducem de cognatione &tribu Simeonis, cum Madianitide scorto, scilicet Chozbi, filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. Deuter. capit. 16. scriptum est: Septem diebus comedes afflictionis panem. Et Eccli. c. 40. Super peccatores Septuplum. Adhuc vero in Leuitico dicit Dominus: Si non obaudieritis mihi, addam correctiones vestras Septuplum propter peccata vestra. si ambulaueritis ex aduerso mihi, nec volueritis me audire, addam plagas vestras vsque in Septuplum. quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, ego quoque contra vos aduersus incedam, et percutiam vos Septies propter peccata vestra. sin autem neque per haec audieritis me, sed ambulaueritis contra me, et ego incedam aduersum vos in furore contrario, et corripiam vos Septem plagis propter peccata vestra.