Latin
DE NVMERO X
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 316-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod mirum vtique non est, cum rerum species, attestante Philopho, sint sicut numeri, qui consistunt non solum propter vnitatis additionem, quae differentiam ab alio numero specificam constituit, verum etiam quia superior numerus vniuersas inferiores complectitur vnitates. Ex quo fit, vt Denarius numerus cunctis perfectior dici possit, vt qui vniuersa numerandi genera in se continet, parium quidem, &imparium; parium, vt duo; imparium, vt tria; &ex vtrisque compositorum parium &imparium, vt quinque sed &numerum primum nuncupatum, quem vno tantum metimur, cuiusmodi esse duo, tria, quinque, septem diuidendo intelligas. continet &quadratum quaternarium, numerum quidem pariter parem; tum &tesselatum, siue cubum octonarium, pariter parem pariter figura praeditum, id est, longitudini latitudinique aequalem habentem profunditatem; deinde &senarium suis adaequatum partibus. Et si in se ipsas duxeris Denarij partes, quae sunt vnum, duo quinque, restitues Denarium, quo nihil absolutius, quod in decem proportionibus quattuor cubici numeri consummationem accipiant, quibus aiunt Pytagorici cuncta constare. Complectitur etiam Denarius numerus naturam, tum indimensam, tum dimensioni obnoxiam. quae dimensione caret, ex puncto solo constat. at quae distinguitur interuallis tres habet formas: Lineae, Superficiei, et Solidi. quae. n. duabus notis siue punctis terminatur, Linea est; quę autem in duo interualla tribuitur, Superficies, linea scilicet in latitudinem diffusa; quae denique in tria, Solidum, cum longitudo, &latitudo crassitudinem sibi adiunxerit, in quibus natura gradum sistit; nam plura, quam tria non procreauit interualla. Numeri, vnde ista primum expressa, sunt, Vnum, quę est puncti dimensione carentis nota; Duo, quę lineę; Tria, quę superficiei; &Quattuor, quae solidi rationem habent. Horum compositione, vnius scilicet, duorum, trium, quattuor, perficitur Denarius.