Latin
DE NVMERO X
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 357
Unproofread scanNot analysed yet
Qui etiam in rebus sub aspectum cadentibus, alias praeclaras formas exprimit. per hunc. n. numerus infinitus pene fit mensurabilis, eo quod fines quattuor ipsum constituentes sint, Vnum, Duo, Tria, Quattuor. Quibus totidem fines aequis portionibus respondentes ex Denarijs Centenarium gignunt. coaceruatis . n. Decem, viginti, triginta, quadraginta, Centenarius procreatur. Eodem quoque modo &Millenarius ex Centenarijs conflatur. Vnitas autem, Denarius, Centenarius, &Millenarius, quattuor sunt termini, e quibus nascitur Denarius. Vnde illum Pythagorici primam quadraturam appellarunt, quod ex 1. 2. 3. &4. collectis fiat Denarius primus numerorum limes. Est autem Denarius etiam tanto ceteris numeris perfectior, quanto cunctos singulatim numeros includit. Quemadmodum enim ipsum nominis ctymon docet, decas dicitur ὡς δικτικὴ πὰν τωντῶν ἀριδμῶν, id est, quod omnes numeros complectatur. nam cum ad decem peruenerint numeri, progrediendi finem faciunt, ac deinceps iterantur solum ac reuoluuntur. Hinc efficitur, vt quisque iure merito mirari possit huius numeri na turam: cum omnes fere homines, tam Barbari, quam Graeci ad Decem vsque numerare consueuerint; quasi decem digitis naturali lege creati homines, sui numeri calculos adipiscentes, hac eadem multitudine cetera quoque connumerent. Quod ipsum ex Pythagora adducit Aristoteles, &à Plutarchoquoque traditur lib. de Placitis philosophorum primo, quo loco de principijs rerum disserit. Sed &Vitruuius lib. 3. Architect. cap. 1. Perfectum (inquit) Antiqui instituerunt numerum qui Decem dicitur. namque ex manibus Denas rius digitorum numerus, ex digitis vero palmus, &à palmo pes est inuentus. Sicut autem in virisque palmis ex articulis à natura Decem sunt perfecti; ita etiam Platoni placuit esse eum numerum ea re persectum, quod ex singularibus rebus, quae Monades apud Graecos dicuntur, perficitur decussis, quae simul ac vndecim, aut duodecim sunt factae, quod superauerint, non possunt eße perfectę, donec ad alteram decussim peruenerint. Hęc Vitruuius. Tum quoque iustißimi viri dextras praebebant in tutela rei, vnde Diodorus Siculus in Philippo dicit: datae dextrae fidem apud Persas firmissimam. Homerus omnis doctrinae Artifex. Iliad. 6. Sic vociferans ab equis descendentes Manusque mutuo acceperunt, &fidem dederunt. Virgilius Aeneid. lib. 1.