Latin
DE NVMERO XII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 316-5
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO XII. LENAE, cosummateque virtutis est Duodenarius. recipit. n. diuisiones (ex quibus consurgit) ordinatas, multiplicatione senarij per binarium, &binarij per senarium, &ternariper quaternarium, et quaternarij per ternarium. nec mysterio vacat, quod in eius compositione quinarium elegit, &septenarium. nam quinarius consurgit copulatione binarij cum ternario. Materies exprimitur nomine binarij, forma vero nomine ternarij; atque id sane quod binarius fons exsistit diuisionis, ac multitudinis, vt non tam multitudo Philosophis videatur, quam multitudinis initium, &origo, quodque ab vnitate primo fluxit, primusque sit vnitatis partus, quatenus, &Diuinae creationis primo producto respondet. Ponebant. n. Philosophi non ignobiles Deum, &Nihil, infinita duo; sed Nihil Diuinae subiectum infinitati, &omnipotentiae, vtpote cuius verbo ad esse prodijt. primitus autem prodijt materia, quam complexionis necessitu dinem nonnulli posuere, quoniam iuxta eius compositionem darentur formae. hinc dicebat Plato formas dari secundum merita materiae. Secundo autem loco prodijt forma, quod tamen intellige posterioritate temporis, non naturae.