Latin
DE NVMERO XII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 387
Unproofread scanNot analysed yet
idque non ab re, ternarium, vt pote secundo loco ab vnitate, formae adscripserunt, quod forma secundum se indiuidua, &quo perfectior, eo amplius, veluti à qua omnis procedit vnio. Primum autem compositum dixere quinarium, binario &ternario resurgentem; Septenarium autem secundum dixere compositum, vt pote ex crassiori materia restitutum; ternario inquam, &duplicato binario, ex quibus conficitur Duodenarius, Ciuitatu apud Platonem numerus. Continentur autem his Duodenarij partibus omnes concentus, totaque harmoniae ratio. Nam prima sesquialtera nascitur inter tria, &dus, vnde quinarius dicitur prima hu ius proportionis radix. prima quoque sesquitertia prouenit inter quattuor, &tria, quare septenarius est radix sesquitertiae. Sesquialtera consonantia generat Diapente. Sesquitertia procreat Diatessaron. Ex his duabus quinta, &septima conflatur consonantia, in dupla proportione consistens, Diapason, cuius radix est Duodenarius. Por ro consonantiam Diapente Plato potioribus assignabat: at Diatessaron deterioribus tribuebat, &imperfectioribus. Adeo volebat Ciuitatem potioribus, &deterioribus constare, quo nobis, vt in symbolo, pingitur hic Mundus perfectioribus, &imperfectioribus compositis conflatus. Eo vsque per quinarium de perfectioribus huius Mundi compositis philosophatur; &per septenarium de imperfectioribus. Verum si ad nos haec conferre voluerimus, dicemus, quae trium ad duo concinnitas assignatur, nobis eße argumento perfectionis nimę; &id actione, &contemplatione, cui consonantta Diateßaon, eaque quattuor ad tria, admota, concinne partis corporeae sensibilisque ad animam, exprimit interuallum. Rursum quod Duodenarius duobus perfectis numeris, nempe sex &sex, in quos primum resoluitur, constat, humanam vitę vtriusque notat perfectionem, actiuae. s& contemplatiuae. Adeo status humanus, humanaque perfe stio in quodam velut biuio, vita inquam actiua, &contemplatiua exsistit.