Latin
Cap. 30
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 317
Unproofread scanNot analysed yet
In sulcis iniustitię mala seminantem, in Septuplum puniendum eße testatur Ecclesia sticus his verbis: Nesemines, mala in sulcis iniustitiae, &non me Cap. 7. tes ea in septuplum. quod perinde est ac si dixisset, Non des exemplum male agendi hominibus ad hoc pronis, sicuti sulcus paratus ad seminis receptionem, &non metes ea in poena tibi in septupulum inferenda. Israel qui peccauerat in sabbatum, Septem decadarum, hoc est, septuaginta annorum supplicium sustinet. Septuplum etiam pessimi vicini insinum suum recipiunt. reuersos enim Iudaeos ex secunda captiuitate Babylonica, templumque restaurare tentantes, vicini ab Antiocho Epiphane seducti prohibebant, vnde Propheta regius septuplicem eis imprecatur afflictionem, dicens ex Iudaeorum persona: Redde Domine vicinis nostris Septuplum in sinu psal. 78. eorum. Ipsi vero Dauid qui magna animi extollentia, qua tum glo2. Ret. riari in subditae plebis multitudine, tum cristas erigere aduersus Deum visus est, misit Deus Gad prophetam, qui vbi superbiam illius a superflua populi dinumeratione increpauit, mox in peccati sui expiationem trifariae mulctae illi obtulit optionem, petens quidem, iußus a Deo, vt quam vellet e tribus, vnam ob reatum suum, vltionem deligeret, aut scilicet Septem annis famem super terram fieri, aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum, aut triduo fieri mortem in terra. cum autem nimis coarctatus pestem triduanam elegisset, melius fore ratus incidere in propitiabiles manus Dei, quam dari in inclementes manus hominum. egit Deus cum electo suo iuxta eius optionem: &parcens Septem annorum fami, &bello trimestri, gladium triduanae pestis immisit, qua Angelo, populum ab alto cedente, a matutino origines in Num. tempore, vsque ad horam prandij conciderunt de populo a Dan vsque Bersabeę Septuaginta millia virorum, vt colligitur capitè 24. secundi Regum. Alibi quoque vocat Dominus famem, &Iudic. 6 venit super terram Septem annis. Pręterea totidem annis oppressi sunt Israelitae a Madianitis. Eodem sensu in Ezechiele scriptum est: Cap. 39. Egrea Brect.