Latin
Cap. 30
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 318
Unproofread scanNot analysed yet
Egredientur habitatores de ciuitatibus Israel, &succendent, &Cap. 3. comburent arma, &succendent ea igni Septem annis. Et in Daniele, dicitur quod Nabuchodonosor rex Babylon. praecepit vt succenderetur fornax Septuplum, quam succendi consueuerat. Qui postmodum Deo offenso ob animi tumidam elationem, nudus inter feDan. 4. ras per deserta, vt bos, toto Septennio foenum comedisse visus est. Quod si quis huiusmodi transformationem irrisione dignam putet, audiat hic saltem Platonem, qui illius creditur fuisse sententiae, imaginationes hominum flagitiosorum sic lędi, vt arbitrentur se in bestias esse conuersos. qua sententia Cabalistae exponunt huius Regis imaginatricem facultatem diuinitus fuisse labefactatam, vt imaginaretur se bouem esse factum, &ob id graui dolore afficeretur; existimans se inter boues diuinitus translatum. Habet in religione praesens numerus aliud euidens sacramentum, quia omnis purificatio, omnisque mundities fit per Septenarium. SeGen. 7. ptem animalia munda ingrediuntur in arcam Nohe. licet. n. animalia quaternarium elementalem sequantur; ternario tamen superiori &diuino participant, vt munda sint, quod mundities &purificatio procedant a septenario. Hinc Septimo die emissa est columba. Gen. 8. cum . n. Nohe constitutus in arca, exploraret an ceßaßent aquae diluiuij, postquam reuersa est columba, septem diebus exspectaße dicitur, atque iterum emisiße columbam, quae Mundi munditiem pacemque nuncians, attulit vliuae ramum virentibus folijs; quo facto, Nohe septem alijs diebus exspectauit, vt alio subsequente Septena rij curriculo, plenius subsequeretur et plena mundities. Huius speExho. 2. culationis est quod propheta Moyses Septem diebus expiat altare, Leuit. 4 &Septem vicibus aspergit. Septem diebus consecrantur manus Pontificum. Sacerdotem quoque per ignorantiam peccantem iubet lex mactato vitulo, digitoque in sanguine tincto, Septies aspergi con Leuit. 15 tra velum sacrarij. Est eiusdem mysterij quod seminifluus, qui sanitatem fuisset assequutus, numerabat Septem dies in emundatioLeuit. 15 ne. Mulier etiam. quae redeunte mense pateretur fluxum sanguinis; Septem diebus separabatur, virque qui cum earem habuisset tempore sanguinis menstrualis, Septem diebus erat immundus. Quod si Leuit. 15. fanitati reddita fuisset mulier, post dies Septem purificabatur, vt in Leuitico edictum atque imperatum est. Adhuc qui fuisset ingressus Num.