Latin
317
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 317-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde non absque huius numeri mysterio, in gradu Vndecime collocatus Propheta Regius poenitentiae se satisfactione prosterBeda. nit. Omne enim peccatum est Vndenarium, quia dum peruerse agit, praecepta decalogi transit. Inde quia nulla nostra iustitia per se vitae aeternae meritoria est, in tabernaculo testimonij, quod erat in itinere populi Dei veluti templum ambulatorium, iussa sunt fieri Exho. 38 Vndecim saga cilicina, qui est habitus poenitentium, &lugentium pro peccatis. Namque in cilicio est peccatorum recordatio propter haedos. In veteri siquidem lege hoc genus pecudis pro O igenes li. 13. peccato iubetur offerri. pilus vero species est emortua, exsanguis in Exho& exanimis. ex pilis autem caprinis (haedos enim Iudex in findum. Matt. 25. seculi ad sinistram collocaturus est) contexebantur cilicia, quibus operiebantur, qui dignos poenitentiae fructus agebant, tamquam dicentes cum Psalmographo: Ego autem cum mihi mole Psal. 30. sti essent, induebar cilicio. idest, habitu poenitentiae, &humilitatis. Beatus Prosper de Promissionibus &praedicationibus Dei: In huius (inquit) numeri sacramento, Vndecim velis cilicinis tabernaculum desuper operiebatur, quo reum esse ostendat totum mun In Ciuit Dei. lib. Questio. euang. li. Beda in Luc. c. Gen. Aug. in ciuit. lib.