Latin
319
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 319-4
Unproofread scanNot analysed yet
mundum Deo, ab sub poenitentia degere. Et in Vndecimo psalmo Propheta defecisse sanctos, &filios hominum veritates vanitatibus ac dolis mutasse conqueritur, dicens: Saluum me sac Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates à filijs hominum; vana locuti sunt vnusquisque ad proximum suum labia do losa, in corde &corde locuti sunt. Hoc numero tacite designans, quod huiusmodi homines duplicis linguae &cordis, neque legalia decalogi praecepta custodiant, neque apostolicam Euangelij percipere gratiam possint. Eandem sententiam profert D. Augustinus lib. 2. de Concor. Euang. dicens. Denarius iustitiae numerus in decem praeceptis legis ostenditur. porro peccatum est legis transgressio, &vtique transgressio denarij congruenter in Vndenario figuratur. vnde vela cilicina iubentur in tabernaculo Vndecim fieri. Quis autem dubitet ad peccati significationem pertinere cilicium? Alibi etiam septenarij, &Vndenarij perscrutatus naturam, haec infert: Non frustra, nec temere Dominus septuagesima septima gene ratione venit aboliturus omnia peccata, nisi quia in illo numero ali quid latet, quod ad significationem pertinet omnium peccatorum, et hoc Vndenario, &septenario considerandum est, qui numeri per se multiplicati, ad tantum perueniunt. nam Vndecies septem, &septies Vndeni sunt septuaginta septem. Vndecimus autem numerus denarij transgressionem significat. Deinde subdit: Manifestum quod transgressio denarij peccatum significat per superbiam plus aliquid habere cupientis, &integritatem perfectionemque amittentis. tantum ille. Spectat ad hoc mysterium quod in Genesi quattuor Lamech filij commemorantur, Iabel, Tubal, Tubalcain, &eorum soror Noema. cum tamen in ceteris vnus dumtaxat filius recenseatur. Vxores. n. Lamech aliud significant; non hoc, quod nunc commendatur. hic quippe de generationibus loquimur: illae vero, vnde genitae sint, tacetur.