Latin
DE NVMERO X
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 319-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse prima Vnitas, qui priusquam se se in principio tem poris communicasset, primo se ab aeterno in primum numerorum, scilicet Ternarium diffundit, dehinc in Denarium, tanquam in Decem Ideas, mensuras omnium numerorum, &rerum omnium faciendarum. quas Hebraei Decem attributa vocant, &Decem Diuina nomina numerant. qua de caußa vlterior numerus dari nequit. Hinc, quae in natura Categoriae siue Praedicamenta vocantur, quibus constare putant, &intelligi quaecunque in hoc Conditoris orbiculari globo continentur, Decem dumtaxat ess se consentit etiam Aristoteles Peripateticorum Gymnasiarcha: Substantiam dico, quantitatem, ad aliquid siue relationem, qua litatem, agere, pati, habere siue habitum, situm esse, vbi, &quando. Quae quidem omnia hoc elogio continentur: Alexander, magnus, Imperator, Philippi Regis filius, comedendo, venenatus, hic, nunc, iacet, tumulatus. Hunc quoque ornatissimum Mundum Mathematici recentiores Decem Sphaeris moueri probant. Cui &tu addas Denarium a Gręcis Decada vocari, quod omnem, vt diximus, in se numerum recipiat, Pythagoreosque Decada Mundum, vocasse, quod eo numero sit compactus. Architas etiam Tarentinus nobilis Pythagoręus omne, quod est, Denario numero claudit. Diuinus autem Plato Denarij numeri perfectionem ostendere volens, vt Marsilius docet, integram absolutę Reipublicę formam denario librorum numero composuit. Iam vero apud Iureconsultos maior pars praescriptionum Decem annorum numero circumscribitur; aut si longius tempus deposcit, aut illius absentia, contra quem praescribitur, vel caussae aut partium qualitas eodem annorum numero vel duplicato, aut aliter multiplicato fere semper concluditur. Adhaec statuerunt tempus simpliciter, &sine alia declaratione prolatum, significare decennium. ita enim scribitur in l. sine praefinitione D. de poenis. quam in ea rem expendit Dominicus, &dicit singulare in cap. ex litteris col. 4. ver. quid si Iudex dicit, extra de constitutionibus. Sed &rerum Series, quas Alcmaeonij contrarietates appellarunt, ob Arithmeticae artis amorem, in numerum Denarium coarctarunt. vt Infinitum: Finitum, Par: Impar, Multa: Vnum, Sinistrum: Dextrum, Femininum: Masculinum Motum: Quietem, Curuum: Rectum. Tenebras: Lucem, Malum: Bonum, Altera parte longius. Quadratum, Atque haec ita sunt vtralibet, quod duo sunt, nam si vnum eßent, non vtique contraria forent. Denique omnia Dena perfectum quoddam in se habent. Nam &prisci Scriptores quicquid ingens eßet, vocabant Decumanum, amplissima quae fuissent scuta appellantes Decumana, &Decumanum dicentes ouum, ac fluctum Decumanum, pro magno: quod à rusticis, &nautis obseruatum sit decimum quodque ouum nasci ceteris maius; &decimum quenque fluctum reliquis esse ampliorem, quod astruit Ouidius libro I. de Tristibus, cum ait: Qui venit hinc fluctus, fluctus supereminet omnes: Posterior nono est, vndecimoque prior. Et libro Transformationum decimo. Vastius insurgens Decimae ruit impetus vndae. Et Greg. Nazianzenus in distichis. Doctus Gubernator Decimas vndas cauet. Valerius item Flaccus lib. 2. Argonauticon. quanta quoties &Palladis arte Incassum Decimae cecidit tumor arduus vndae. Postremo Lucanus lib. 5. Belli ciuilis. Haec fatum Decimus, dictu mirabile, fluctus Inualida cum puppe leuat.