Latin
DE NVMERO X
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 358
Unproofread scanNot analysed yet
—cur dextram iungere dextrae Non datur? Item libro 6. -nec veriti dominorum fallere dextras. Quidius in Epistolis. Heus vbi pacta fides, commissaque dextera dextrae. Et ad Gal. 2. dicitur quod dederunt dextras: quasi Denarium numerum praemittentes. Quae quidem res nunc suis hominum litteris confirmantur. Hic igitur numeriis, sicut Vnitas, est circularis, quia coaceruatus redit in Vnitatem, à qua sumsit exordium. Et ipse numerorum omnium finis est, &complementum, &principium Decadum. Porro sicut Denarius refluit in Vnitatem, ex qua processit: non secus omne fluens reuertitur ad id, à quo habuit principium sui fluxus. sic Aqua currit ad mare, à quo traxit originem. Corpus in terram, à qua sumtum est, reuertitur. Tempus redit in aeternitatem, a qua fluxit. Mens à Deo facta, ad eundem regreditur. Beda in Genesim: Anima, inquit, a Deo data est, &ex nihilo facta. quare nullum habet elementum, ad quod reuertatur, nisi ad Creatorem suum, postquam de corpore exierit. Omnis denique creatura, secundum se considerata, fluit in nihilum, ex quo creata est, nec nisi Diuino Verbo sustentatur, in quo vniuersa sunt condita. Cuncta demum cum Denario, &per Denarium gyrum efficiunt, vt inquit Proclus, à Deo incipientia, &in ipsum desinentia. sicut enim ab vno principio demanant omnia, nempe a summo bono; sic in vnum finem tendunt, in bonum dico, quod omnia appetunt. Deus enim ἊἈλθα, &Ὦμγα, principium, &sinis omnium entium.