Latin
320
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 320-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur varia quantitate numerositatis annorum interposita per tam longam aetatem ab Adam, vsque ad Cataclysmum non ęqualis numeri generationes habuerit vtraque progenies, sed per Seth decem, nam decimus Nohe; per Cain sceleratum septem, a quo Lamech, asti tres adduntur filij, &filia, vt impleatur Vndenarius, peccatum mystice notans. Quare &ipse numerus à femina clauditur, à quo sexu initium factum est peccati, per quod omnes morti subijcimur. Cuius mysterij non ignarus Augustinus haec scribit in Ciuit. Diuina. Hoc non incassum notandum arbitror, quod in his generas UNIIEN tionibus, quae propagantur ex Seth, cum genuisse filios dicatur &filias, nulla ibi genita nominatim femina expressa est: in his autem quae propagantur ex Cain, in ipso fine quousque protenduntur, nouissima femina genita nominatur. Haec ille. Commissum est etiam vt &voluptas carnis, quae spiritui resisteret, sequeretur. nam &ipsa filia Lamech Noema, voluptas ab eodem Augustino interpreLIIIN tatur. Non est autem hoc loco praetereundus sacrificij veteris mos, vbi masculi vocabulo insontem, &nulla criminis macula notatum intelligi debere autumant Theologi; per feminam vero, crimen. Cyrillus. n. in Leuitico Hom. prima, siue huius sit, siue Origenis, vbi BIO. I. . agitur de vitulo masculo sine macula offerendo, masculum ait intel ligi, qui peccatum ignorat, propterea quod femina sit peccati symbolum. Iabilis. n mollis, &ad delinquendum procliuis admodum est mulier, tantęque infirmitatis vt Salomon dixerit, meliorem esse inicaciquitatem viri, quam mulierem benefacientem. Cui concinit Menandri versiculus. Muliere nihil est peius, vel etiam bona. Alter quoque. Vbicunque mulieres sunt, ibidem mala sunt omnia. Feminarum In quibusdam libris hanc inueni descriptionem: Mulier hominis con