Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 344
Unproofread scanNot analysed yet
substantia, vtpote omnibus numeris absoluta, &per se existit, &seiuncta ab omnibus accidentibus considerari, &mete percipi potest; Nouem vero accidentia ita affecta sunt, vt pei se existere nunquam possint; sed in subiecto, quod est substantia, semper esse necesse est. dicunt enim Logici, aliquid esse in subiecto, quod, cum in alio sit, sine eo eße non possit, &tamen non est pars eius. Atque de his hęc dixisse sit satis, ad alia transeamus. Humano mortalium generi infestissimum esse Nouenarium argumento sunt multae admodum graues, &acutae infirmitates, quae vsque ad hunc numerum semper crescunt. Quare in renuntiationibus apud Iudices contexendis de imbecillitate seu de membri deprauatione, primis à vulneris diebus suspendit iudicium Medicies, nec ante Nonum diem exactum elogio suo vulneris qualitatem testificatur, quod intra id tempus promere se soleant symtomata, leuia, vel horrenda, pro vulneris, &corporum lęsorum conditione aerisque ambientis secundum primas qualitates, aut venenatam corruptionem conditione. Mulier quoque infante nato, si purgari perseueret, permanet sana; sed si vltra Nouem dies differtur purgatio, prope ad periculum accedit aegritudinis: vnde male admodum habet, &cito incurrit ad mortem Homo quoque dicitur Nouem diebus in aqua, vbi submersus est, latere; &postea enatare. Homo etiam, qui morsus a Leopardo, a muribus ad corrodendum impetitur, liber remanet, si Nouem diebus ab ipsorum murium impetu defendatur. Pediculus item, qui de homine nascitur, Nouem diebus viuit. Quin &Noueni aetatis anni, sicut &septeni, quos enneaticos vocant, &hebdomaticos, decretorij, maleficique, ac ad vitam succidendam apti.