Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 345
Unproofread scanNot analysed yet
Auctor Iulius Maternus propterea sexagesimum tertium aetatis annum praecipue videri periculis insignem, quoniam vtriusque multiplicatam, ac inuicem obligatam sibi summam perficiat. Nouies. n. septem, &septies Nouem, 6 3. efficiunt. Apud Aul. Gelliun. legimus obseruatum in multa hominum memoria, expertumque senio ribus plerisque sexagesimum tertium vitae annum cum periculo, &clade aliqua venire, aut corporis, morbique grauioris, aut vitae interitus, aut animi aegritudinis; quo sane argumento Andracles dicitur, quod vitae substantiam omnem frangat, &comminuat. Augustus Caium nepotem laetum natalem diem suum celebrare iubet, quod annum illum omnibus senibus periculosissimum, euasisset. Quare Cli mactericus praecipue annus ille vocatur, quia a Nono incipiens, vitam hominis, quasi per gradus quosdam agat. Admonent Pythago rici sexagesimam tertiam numerorum Sedem perfecto orbatam esse atque vacuam numero, sicut &octogesimaprima, Nam et numerus 81, in humanae vitae annis maxime formidabilis iudicatus est; quippe qui raro sine vitae, aut fortunarum periculo trasmitti soleat, vt qui ex Nouem Nouenarijs resultet. Quare Climactericus, siue scansilis, &ipse nuncupatur, quod ad eum per gradus, &veluti quasdam scalas, paullatim ascendatur. ter nanque sumta vnitas ternarium conficit. is per se multiplicatus, Nouenarium. Nouenarius autem in se ductus 8 1. constituit. Ad quod forte respicientes Sophistae seu Magi, qui caelestibus siderum errantium globis quadratos numeros dicarunt, Nouenarium Saturno. 16 Ioui. 25 Marti. 36 Soli. 49 Veneri. 64 Mercurio. 81 Lunae consecrarunt. At vero Philosophi, vbi cęlestibus numinibus numeros assignant, dualitatem dicunt dari Lunae, quae secundum luminare est; itemque Saturno &Marti, duobus apud Astrologos infortunijs. ille. n. frigidus est &siccus, melancholicus, naturae humanae inimicus, et vitam destruens, maleuolus, &infortunijs aßociatus: hic vero calidissimus, &immoderate siccus, cholericus, maleuolus, &malae fortunae comes.