Latin
DE NVMERO LX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 345-2
Unproofread scanNot analysed yet
tunc respondebunt ei Iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, &pauimus; sitientem, &dedimus tibi potum. Quando autem te vidimus hospitem, &collegimus te. aut nudum, &cooperuimus te. aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, &venimus ad te. Et repondens Rex dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecestis vni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Hac de caussa vniuers sitatem ac perfectionem notare videntur tum 60. tum 600. Apud Troglodytas habetur lapis, quem vocant Hexecontalithon, quod est sexaginta lapidum, quoniam hic lapis in parua magnitutine mul ticolor inuenitur, nomen ob id Sexaginta adaptans sibi. praeterea Sexaginta vrbes quas a populo Dei vastatas legimus in regione Dent. 3. Og regis Basan, idest, diaboli, qui est rex turpitudinis, significant Glo. or omnem vitiorum delectationem esse perfecte destruendam. Si abun dn. dantius adhuc Sexagenarii numeri placet colligere sacramenta. Annus Sexagesimus est vita spiritualis. Homo qui votum fecisset, &Spopondisset Deo animam suam, à vigesimo anno vsque ad sexagesimum dare tenebatur Sexaginta siclos. vt apud Leuit. cap. 27. &Plato belli tempus in viro metitur in annis viginti ad Sexagin ta. existimans in hoc praecipue tempore homines ad hoc officium corpore vegetos, validosque existere. Porro Sexasimum humanę aetatis annum esse fatalem censuit Mimermus, quem tamen a Solone re Diog. in dargutum scribit Laertius, monuisseque vt Octogesimum qui sola Solone. monade cadit a nouenarij quadrato, scriberet. Hebręi hunc aetatis annum senectuti adscribunt. vt. n. in Dictionario Hebraico refert Dauid de Pomis consuetudo apud priscos Doctores Hebraeorum fuit, in Sexagesimo anno conuiuium agere, pręsertim dum filios possiderent. dicebant. n. Deum ob grauissimas culpas, aut hominem ante sexagessimum annum, aut filios ante mortem patris rapere. Sexaginta, Reg. a. cori farinę in cibum Salamonis per singulos dies, persectionem operum designant. Longitudo templi Salomonis Sexaginta cubitorum, Beda. fidem sanctae Ecclesiae designat, per quam longaminiter inter opera sua bona, prauorum aduersa tolerat.