Latin
DE NVMERO LX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 546
Unproofread scanNot analysed yet
Sexaginta cubiti in Templo, notant perfectionem Mundi& operum, quia sex sunt dies in quibus oportet operari, &in sex diebus omnem cursum nostrae bonae operationis perficimus. hinc in Canticis capte sexto legitur, quia Salomoni Sexaginta sunt Reginae: quod exponens ille Carpathiorum magnae grauitatis antistes Philo: Per Sexaginta (inquit) Reginas, eos omnes significari arbitror, qui ante legem, &in lege ipsa sanctissime vixerunt; quod hi naturae legem iustissime seruantes, senarij numeri, quo quidem omnia a summo ipso Deo rerum omnium conditore patrata constant, my sticam perfectionem acceperunt; illi vero decalogo aequissime parentes, Diuinam gratiam meruere: sex enim decies multiplicata, Sexaginta reddunt. Consentit Theodoretus Cyrenen. Episcopus, qui edisserens illud dictum Canticorum tertio capite: En lectulum Salomonis Sexaginta fortes ambiunt ex fortissisimis Israel, dicit, Sexagenarium numerum hic positum, non vt hanc exprimat quantitatem; sed vt indicet viros in veteri Testamento sanctitate praestantes. Numerum enim denarium (ait ille) perfectum esse contendunt; senarium autem illis congruere qui erant sub lege. Gloßa item ordinaria lectulum Salomonis dicit esse Ecclesiam Christi, vbi ille dicitur quiescere &cubare, quam animorum fortitudine septi, verboque Dei muniti Pontifices, Doctores, &Declamatores custodiunt, qui Decalogum legis perfectione operum implent, et denarium retributionis pro perfectione operum exSpectant. Quod posterius ideo dictum intelligatur, quoniam denarius (vt suo expositum est loco) interdum retributionem operum in altero futuram seculo, designat, eo quod pater familias cuique operariorum, qui laboratterunt in vinea, singulum dedit denarium, tanquam diurni operis mercedem. Non tamen omittenda sententia Gregorij Nyßeni, &D. Maximi asserentium per numerum, de quo agimus, intelligendos qui sensus optime regunt. Quare Sexaginta fortes symbolice referent cogitatione efficaces, qui Diuina virtute vndique tuentur animam ad Dei requiem praeparatam, aduersus fallacias spirituum improborum.