Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 351-2
Unproofread scanNot analysed yet
Festa die Cereris celebrabant annua matres,
Illa, quibus niuea velatae corpora veste
Primitias frugum dant spicea serta suarum
Perque Nouem noctes Venerem, tactusque viriles
In vetitis numerant.
Idem aperto testimonio declarat Propertius lib. 2. Eleg. 33.
Tristia iam redeunt iterum solennia nobis,
Cynthia iam noctes est operata Nouem.
Atque vtinam Nilo pereat, quae sacra repente
Misit matronis Inachis Ausonijs.
Quae Dea tam cupidos toties diuisit amantes,
Quaecunque illa fuit, semper amara fuit.
Nundinamquoque Deam colebant Romani, vt asserit Vectius Prętextatus, qua ipsi infantes Nona die a suo natali aqua &igne lustrabantur, illisque nomen imponebatur, quos dies appellabant Lustricos, Vide Martini Crome rum de rebus Polo norum li. 7 stricos, vt in cenis etiam Macrobianis habetur. Praeterea Nouem vicibus orabant cum Lemures placare putabant. de quo ritu in hunc modum scribit Alexander libro 3.