Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 353
Unproofread scanNot analysed yet
Genialium dierum: Funestam (inquit) familiam, aut hominem funere pollutum, nec ędes Deorum dedicare, nec publica sacra facere posse, liquet, nisi in Lemuralibus et Parentalibus, in quibus inferis dijs dare inferias vsis obtinuit; quo tempore aedes Deorum clausae iacent. In Lemuralibus fabam noctu iacere vsurpatum est, Lemures se ex domo eijcere clamantes, quam nigram esse conuenit; ipsamque lotis manibus, et pede nudo per ora versare, &post terga reijcere, aerisque tinnitum facere, vtque Lemures fabis redemti, domo abirent, Nouies orare. Hęc Alexan der. At quando videmus Nouenarium conuenire lustrationi et deprecationi, non incongruum fortasse fuerit hic referre, quae de primo Tartarorum duce scribit Aloysius Regius libro de rerum vicissitu dine nono. sic. n. ait: Scianguis primus Cham, primusque Scytharum dux vidit in somnijs equitem cataphractum equo albo insidentem, à quo proprio nomine vocatus fuit his verbis: Scias Scianguis Cham, Di uinam voluntatem esse, vt transeas montem Belgiam, ac tendas Oc cidentem versus, vbi acquires ditiones ac Regna, innumerasque na tiones tuo imperio subiugabis, vtque certe scias quae te facere moneo, Diuino nutu tibi indicta esse, Surge et cum copijs tuis versus Mon tem illum proficiscere ea ex parte qua a Mare abluitur, eoque descen des, &vbi descenderis Nouies genuflexus Deum adorabis. Ipse. n. Omnipotens monstrabit viam qua tutissime valeas pertransire. Quamobrem hanc visionem sequens Scianguis cum exercitu eo perrexit vbi amplum pelagus Montem illum attingebat. Et cum ibi nullum iter vlterius proficiscendi apparuisset, nihilominus Diuino iussui fidens, ipse et vniuersus exercitus descendentes de equitibus ibi Orientem versus flexis genibus Deum adorauerunt, suppliciter petentes, vt viam, qua inde incolumes exirent, ostenderet. Cumque illa nocte orationibus intenti perstitißent, mane surgentes vis derunt Mare vlterius per Nouem passus a Monte remotum fuisse, adeo vt ipsis progrediendi viam satis latam reliquisset.