Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 354
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc factum est anno a Christo nato 1212. Adde quod hora Nona effun duntur ad Deum preces, et supplicatio. Vt. n. legitur in Actis Aposto licis cap. 3. Petrus &Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis Nonam. et cap. 10. Orans eram hora Nona in domo mea, &ecce vir stetit ante me in veste candida, &ait. Corneli ex audita est oratio tua. Illud denique de hoc numero dici potest, quod ad extremam maestitiam &luctum declarandum eum adhibuerunt, qui externis ritibus sacra naturae, et viuentis Dei mysteria explica re conati sunt. Cum. n. aliquid humani acciderit, vel ipsi Summo Pontifici, vel purpuratis Patribus, qui &totius Ecclesiae cardines sunt, &omnium Fidelium instar, ex mystica caeremoniarum formula indicitur per Nouem dies vniuersae Romanae curiae luctus. Quod idcirco ab Ecclesia vsurpatum videri poterit, quod cum duo omnino Fidelium sint vitae status, alter quidem in via, qui futuri figura censetur, et octaua benedictione perficitur: alter in patria, ubi Deum facie ad faciem videbimus, qui denario numero perfectus habetur; mors ipsa sane sit medium quoddam terribilis horrendique transitus, non tam huius corporeae naturae dissolutione, quam diuini iudicij vltionisque diei exspectatione. Quare infelicissimum hoc tempus, cum &suppositum nostrum tanto doloris sensu dissoluatur, &anima ipsa nudata et perterrefacta illi tremendo Iudici sistatur, ex cuius sententia vel summa gloria, vel horrendi cruciatus pendeant, Nouenario teterrimo numero significari mystice voluerunt, simulque interea per totidem dies sine intermissione exorandam precibus Dei benignitatem iudicarunt. Neque vero hic moueat nos quod huiusmodi Nouendialia ab Aur. Aug. improbari videantur. Nam si recte eius sententia attendatur, non damnat Nouendialia; sed quorundam opinionem, qui propterea ad expiandos Manes à fidelibus adhiberi arbitrabantur, quod olim fuissent a Gentibus in funeribus excogitata. fuit . nsolenne apud illos vetustissima consuetudine Nouendialia pro mortuis celebrare, quemadmodum licet plurimis in locis animaduertere. Apud IX.