Latin
36
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 36-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Gregorius Theologus Oratione tertia de pace, sic dicit: A nobis si quis sciscitetur quidnam colamus atque adoremus; promtum est respondere, quod charitatem veneremur. Quod si praeterea rogemur quae legis, ac Prophetarum summa sit, haud quidquam aliud, quam charitatem, nos Euangelista respondere sinet. Charitas enim omnia bona maxime continet, &est summa omnium, quae per sanctam declarantur scripturam. Charitate fit remissio peccatorum, dicente Domino peccatrici Magdalenae: Remittuntur tibi peccata, quia dilexisti multum. Charitas, Petri testimonio, operit multitudinem peccatorum: vnde beatos illos vocat Psalmista, quorum remisse sunt iniquitates, &quorum tecta sunt pec cata. In charitate omnes virtutes, omnia dona, omnia charismata, omnia molimina, omnia opera, atque praeclara exercitia, vt radiSolares in ipsius Solis centro, &diuersae ac variae lineae in pyramidis cono vniuntur atque simul coniunguntur: &vt ab eodem fonte diuersi passim scaturiunt riuuli, vel vti ab eodem Sole diuersi disperguntur radij; non secus a Charitate omnia charismatum dona profluunt ac proficiscuntur. Et vt a corde singula membra vitam desumunt: sic hominum opera Charitate virescunt, cum nulla sit virtutis species, per quam homo Deo fiat familiaris, &ei coniungatur, &sit supernae gloriae ®ni haeres, nisi dependeat a Charitate, &ab ipsa comprehendatur inexplicabili ratione contenta, &custodita, aduersus quam si quis crimen admiserit, iuremerito quidem totius legis reus efficitur, attestante Iacobo Apo stolo in Epistola canonica.