Latin
37
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam per vnicum illum in vno defectum, non intelligit quodcumque minimum, ac veniale peccatum, quemadmodum impius Lutherus conqueritur; sed illud Vnum graue, ac magnum delictum, quo contra legem Charitatis Dei ac proximi delinquitur. Sic enim locum hunc exposuit Aurelius Augustinus sermone quarto de tempore: Qui offenderit, inquit, in Vno, factus est omnium reus. Quid est hoc Vnum, nisi illud quod Apostolus dicit: Omnis lex in Vno sermone im- Gal. 5. pletur: Diliges Dominum tuum &proximum tuum? Idem confirmat Epistola vigesima nona ad Hieronymum dicens: Qui Aug. in Vno offenderit, fit omnium reus, si contra Charitatem facit, vnde tota lex pendet. reus enim fit omnium, si contra eam faciat, ex qua pendent omnia. Charitas denique primus est fructus Spiritualium donorum. Vnde eam non inordinatè, ita posuit Paulus ad Galatas scribens: Fructus Spiritus est Cha-Cap. 5. ritas, gaudium, &reliqua. Hoc donum est a Deo, protestante Iohanne in Epistola maiori, capit. quarto, quia Deus Charitas est, &qui manet in Charitate, in Deo manet. Hoc donum a Deo sibi conferri postulat Ecclesia. Quando enim Sancti spiritus ad sanctificandum totius Ecclesiae sacrificium postulatur aduentus, nihil aliud peti mihi videtur, nisi vt per gratiam spiritualem in corpore Christi, quod est Ecclesia, Charitatis Vnitas iugiter infracta seruetur, quae diffu-Rom. s. sa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quod &sensit Augustinus in libris de Baptismo, cum quęstionem de Haereticorum receptione sine Baptismatis iteratione tractaret, in tertio eiusdem operis libro inter alia sic inquiens: Spiritus autem sanctus, quod in Catholica Ecclesia per manus impositionem dari dicitur, nimirum hoc intelgi maiores nostri voluerunt, quod Apostolus ait: Quoniam Rom. s. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ipsa est enim Charitas, quam non habent qui ab Ecclesiae Catholicae communione pręcisi sunt: Matthaeus eodem Spiritu sancto repletus testatur, quod cum Cap. 1. desponsata eßet Maria Ioseph, priusquam conuenirent, inuenta est in vtero habens de Spiritu sancto. Quid vero factum est illius incarnationis Dominicae mysterio, nisi vt vnirentur diuisa, &dissidentia pacarentur?