Latin
DE NVMERO X
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 362
Unproofread scanNot analysed yet
Supra Denarium, quidquid est numerorum, expers est priuationis, &exterae sedis, seipsum fulciens, &sustentans: quidquid item es eminentius humano animo, corporis ac sensuum exsors in sua ipsius sede figitur, ac stabilitur. Est. n. humanus intellectus in confinio vtriusque naturae mortalis, &immortalis, vtriusque nexus, &medium ad vtramque. Nam per mortale, mortalibus coniungitur, &ad mortalia descendit; per immortale, immortalibus, ad immortaliaque ascendit. Et vt elucidatior Denarij numeri ad humanum intellectum struatur analogia, scribo numerorum ordinem ab Vnit ate ad Denarium, a dextris in sinistrum, vt Hebraeorum morem sequar, tamquam ab Ortu in Occasum, quo modo etiam Decima Mundi rotatur Sphaera. Denarij formae, quae est praecipuum eius esse, quae Vnitatis scribitur nota, priuationis effigies videtur obeße, quo minus superiori immaterialium numerorum coetui adnumeretur: quemadmodum etiam humanum intellectum esse Diuinam effigiem, sed corporis obice e choro simplicium Diuinarum imaginum eliminatam fatentur Theologi. Magis . n. ad imaginem Dei, simpliciter loquendo, dicendus est Angelus, cum principaliter attendatur ista imago secundum intellectualem naturam, quae perfectiori modo in Angelis reperitur, cum sint formae simplices intellectuales; homo autem anima constet, &corpore. Rursus priuationis nota, quamquam media sit inter. 9. nus merorum simplicium supremum, &Denarij Vnitatem; longius tamen abest a nouenario, nihil ei cohaeret, sed ad animam spectat Denarij, illiusque est naturalis positio, cum qua substantiam quoque Denariam adimplet: in eundem modum corporis moles, licet inter extremam simplicium intelligentiarum, &humanam intelligentiam habeatur media; haec tamen nihil ad Angelicum intellectum pertinet, sed ad humanùm spectat tota.