Latin
DE NVMERO X
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 363
Unproofread scanNot analysed yet
Qui vero citra Denarium sunt numeri, absoluti sunt, &simplicissimi, immateriales, nulli numerorum alteritati, &varietati permisti, simplicibus descripti notis, persimiles prorsus illis absolutis cęlestibus formis substantiam sortitis extra, ac supra materiam, nullis alteritatibus subiugati. Qui rursus Denarium pręcedunt numeri, nullo in orbe sedent, superiores sunt orbe, nullis circumferentiae vallis obteguntur: Et quę supra hominem Angelicae mentes circulum transcendunt, orbi nequaquam insunt, nullo ambitu circumferentiae capiuntur. nullo. n. loco circumscribuntur, neque sunt alicuius corporis formae; sed in loco dici merentur per operationem, et corporibus cęlestibus, vt motrices, non vt for mae inhaerentes, adeße. Qui madmodum item humanus intellectus, ab intellectis Angelico separatus, inferiori regioni mancipatur: ita fere spiritus, qui Denarij inest orbiculo, à superiorum numerorum regione seorsum, inferiori cuidam terrestri regioni deputatur. Nihil . n. refert si Denarij spiritum intra eius corpus collocaueris, idest, Vnitatem, in suae priuatiouis orbiculo, hoc inquam modo G), quod mutata descriptione illius non immutetur substantia. Est igitur Denarius rationalis animae numerus, hoc materiali, &corruptibili cor pore vallatae. Quando autem corruptibile corpus nostrum, à vitijs purgatum, resurget corruptione deposita, vt verum sit illud quod di cit Apostolus 1. Corint. cap. 15. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatue in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, sur get corpus spiritale: tunc profecto nostra mens sedem nanciscetur inter purissimas, simplicissimas, ac supercęlestes mentes, vt per Apo statarum ruinam, diminutum numerum rursum superueniens vnitas, Anb. de tas, Decadem restituat. D. Greg.