Latin
DE NVMERO XC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 374-3
Unproofread scanNot analysed yet
11 huc sapientissimus Abraham breuioris aeui quam vllus pene omnium maiorum suorum inducitur: cum tamen dicat oraculum, quod Abraham erat senior aetatis prouectae. Illudquoque quod in Apocalypsi loGen. 15 hannis legimus; post resurrectionem exhiberi praesentiae Iudicis par Hiero. ir Esa. c. 10 uos, &magnos, non aetatum, sed meritorum significat differentias. Qui. n paruus est, iuxta sententiam Salomonis, dignus est miseriSap. 6. cordia; potentes autem potenter tormenta patientur. Iuuenes igitur Centum annorum dicuntur, non qui iuuenili temerarioque animo fuerint, sed qui disciplinas canicie dignas optime callent, iuxta pru Mart. IS dentiam facti seniores. In Euangelio quoque Pastor noster Christus Luc. 15 habere se dixit Centum oues, plenitudinem insinuans rationalium creaturarum; quemadmodum qui crediderunt crediturique sunt Iudaei, numero notantur quinquagenario ad Centenarium sub duplo, longeque distante a plenitudine. Vnde &Centurio, cuius fidem Dominus Israeli prętulit, electos ex Gentibus ostendit, qui quasi Cen Matt. 8. Luc. 7. teno milite stipati, virtutum spiritualium sunt perfectione sublimes, nihil a Domino terrenum, sed sola salutis aeterna gaudia sibi suisque requirentes. Centenarius. n. inter tres eorum qui salui fiunt gra dus, eos demonstrat qui supremum ac maioris perfectionis hac in vita locum obtinent. Quod aperte liquet auctoritate Sanctorum Pa trum explanantium id Euangelicum verbum apud Matth. ca. 13. &Mar. cap. 4. positum, quod semen cecidit in terram bonam, &fecit fructum aliud tricesimum, aliud sexagesimum, &aliud Cen tesimum. quem quidem locum exponens D. Hieronym. inquit: Fru ctus terrae bonae in tricesimo, sexagesimo, &Centesimo continetur. hoc est, in lege, prophetia, &Euangelio Vnde constat semper illud quod inter tria bona minimum est, trigesimi fructus nuncupatione censeri: medium, nomine sexagesimi: &supremum atque pręstan tissimum, centesimi prouentus foenore notari. Eundem locum expli cans Theophilus ait: Qui in Centum fructificant, sunt qui perfectam &obedientem habent vitam, vt Virgines &Eremitae. Qui autem in sexaginta, qui mediocriter se habent, vt continentes, et qui in coenobio sunt.