Latin
DE NVMERO XC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 375
Unproofread scanNot analysed yet
Qui autem in triginta, qui parui quidem sunt, secundum propriam virtutem fructum ferentes, vt laici, &qui in coniugio sunt. Denique eundem locum edisserens Ven. Beda: Christus (inquit) exijt de sinu patris in Mundum, semen doctrinae suę spargere per se, &prędicatores suos, vt fructus bonę operationis in cordibus fidelium cresceret. Bona terra significat corda perfecta, in quibus uerbum Dei in alio generat fidem Trinitatis, quam significat tricenarius: in alio loco perfectionem bonorum operum, quod sexagenarius: in alio per seuerantiam, quae ad aeternam ducit remunerationem, quae in Centenario numcro figuratur. Hctenus Beda. Non est autem a mysterio alienum Centenario significari praemium atque mercedem San ctorum in coelesti regione: quoniam ab antiquis (vt in tricenari numeri tractatu tetigimus) certo digitorum inflexu atque dispositione &situ numeros omnes designantibus Centenarius figurari solebat vngue indicis dextrae manus fixo in medium articulum pol licis eiusdem manus. Huiusmodi autem infixio vnguis ipsius indicis dextri in medium pollicis locum, Speciem quandam circuli, coronaeque repraesentat ob inflexionem in girum. Coronae vero figura manifeste insinuat praemium Sanctis, qui legitime certarunt, in regno coelorum praeparatum. Quod si testem huiusce significationis Centenarij quis exposcit, illico offert se Cassiodorus in Psalmi Centesimi expositione dicens: Merito sanctissimus iste qui in medio domus Diuinae misericordiam &iudicium Domini pura mente cantauit, hunc numerum Centenarium obtinuisse videtur; qui speciem desiderabilis coronae, digitorum dextrae manus inflexione designat. Hoc λog. in Hoc donum Martyrum, hoc est Virginum munus. &quidquid est Ciu. Dei Lib. 15. eximium in Ecclesia, tali fructu peruenire demonstratur ad praecapit.