Latin
384
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 384
Unproofread scanNot analysed yet
diuinum quiddam &legitimum in natalibus hominum, quo qui caret Nothus dicitur, quasi numine priuatus, vel a Diuinitate alienus. Quare existimantur qui ex illegitimo concubitu nascuntur, ad honorum gradus inhabiles. Itaque tam ex veteri lege, quam Summorum Pontificum decretis, interdi cti sunt à sacris Ecclesiae muneribus, quibus nihil non perfectum &omnibus numeris absolutum videtur conuenire: quamuis aliae quoque caussae, (vt quasi praeteriens id quoque tangam.) soleant a scriptoribus assignari, quamobrem sacris Ordinibus non admittantur Spurij. quarum prima est incontinentiae metus, ne quid in liberis paternae libidinis resideat, cum ipsi nati censeantur vna stimulante libidine. Solent. n. liberi plerunque parentum vitia, virtutesue refer re. Quo circa iam vsurpatum in prouerbijs est: Fortes gigni ex for tibus. Et Atticismus ille tritus est κακοῦ νόρακος, κακὸν ὤον, idest ex malo coruo, malum ouum. Atqui ita fere fieri videmus, vt ex nothis, nothi saepe gignantur. licere enim sibi putant, vt pote qui nulla sint existimationis dignitate insigniti, tamquam immundae sues eodem coeno, quo nati sunt, vsque volutari. Iure igitur cum sancta et pura Dei ministeria deceat sancte &pure tractari, id hominum ge nus flagitiosa labe pollutum reijcitur. Altera vero est, vt hominum incontinentia reprimatur, cum videant ex ea gigni fetus, qui sint censuris Ecclesiasticis obnoxij. liberorum. n. poena, vel ipso Cicerone teste, retardat maxime parentes à scelere. Tertia caussa est, quod fe re apud omnes mortales Nothi nomen opprobrio detur. Scite enim Lacae demones, cum Delphicum oraculum vulgaretur, tum eorum imperium casurum cum mancus, ac claudus imperaret; interpretatus est Leander, nullum magis debilitatum videri, quam, qui ex adulterio natus male audiret. In cultu autem summi, &altissimi Dei, qui adhibentur, carere debent omni vitio &labe. Itaque reijciuntur nothi, qui, cum plurimum a ceterorum hominum perfectione distent, Vndecimo numero, qui imperfectionis est, notati sunt. Percrebuit. n. dictum: Nothos esse Vndecim vnciarum.