Latin
385
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 385
Unproofread scanNot analysed yet
quod certe idcirco dictum videri potest, quia, quemadmodum vndecim vnciae deficiunt a perfectione ponderis, quae libra est, eaque duodecim vnciarum, qua fere solent res ponderari: sic nothi etiam quodammodo vncia deficiunt a perfectione humanae naturae, quae per perfectum pondus nempe libram, de signatur. Etsi arbitrarer ego Vndecim digitorum dicendos esse nothos, quia mos est oblatatum rerum magnitudinem spithamis, quae nobis promta est mensura, dimetiri Est autem spithame duodecim digitorum spacium; digitus vero, quantum occupant tritici quattuor cohaerentia grana. At vero Spithame auctoribus D. Hieronymo, &Michaele Neandro extentam significat manum à pollice vsque ad extremum digitum auricularem, quam quidem dimensionem nos materna lingua haud multum à Gręco sermone distante, Spana, vocamus. Obseruatum est autem nothos breuiorem habere digitum auricularem, quam legitimos, ita vt auricularis digiti summum sit infra extremum annularis digiti articulum, &manus extensione Spacium spithames, quod duodecim digitorum latitudine constat, dimetiri non possint; sed eorum manus extensio ad Vndecimum tantum digitum perueniat. Hocque inditio etiam Chiromantici vsi sunt ad dignoscendos illegitimo matrimonio procreatos. Quod si aliqui occurrant, qui, cum habeant digitum istum breuiorem, censeantur tamen, &habeantur certa communi hominum opinione legitimi; non idcirco tamen falsa praesens obseruatio existimanda est, quae non tam hominum opinioni, quam veritati rei innititur, statuens quod longo vsu, &probatione verum comperijt, cum ex diuerso opinio ducatur saepe tum ab apparentibus quibusdam coniecturis, tum vero ab hominum fama et rumore, qui in verbis solis plerumque consistit.