Latin
DE NVMERO XII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 389
Unproofread scanNot analysed yet
Illum porro summopere Plato celebrat in Phaedone, Duodenario formarum numero describens Orbem: in Critia plagis Duodecim antiqua ante diluuium describit regna: in Phaedro Deorum, Daemonumque exercitum sub duce loue in ordines disponit Duodecim: in Legibus custodias, magistratus, agros, vicos, ciuitatemque secat in partes Duodecim. Quod vero partes vrbis sequi circuitum Vniuersi dicit, totum octauae Sphaerae circuitum intelligit, triginta &sex annorum millibus perficiendum. qui sane numerus tribus millium Duodenarijs perfecte completur, adeo vt in primo millium Duodenario, ex Antiquorum sententia, intelligas iuuenilem totius Mundi habitum, in secundoo virilem, &senilem in tertio. Suam quoque Ciuitatem Dijs Duodecim commendat Plato, quod &in syderibus Zodiaci Duodecim a Pythagoraeis positi fuerint particulares Dij, siue animae sitae in cordibus eiusmodi syderum, atque exinde totum sydus regentes, scilicet in corde Arietis, Pallas particularis; in corde Tauri, Venus particularis; in corde Geminorum, Phoebus particularis; in corde Cancri, Mercurius; in corde Leonis, Iuppiter; in corde Virginis, Ceres; in corde Librae, Vulcanus; in corde Scorpionis Mars; in corde Sagittarij, Diana; in corde Capricorni, Vesta; in corde Aquarij, Iuno particularis; in corde Piscium, Neptunus particularis. Octauo denique libro de Republica Duodenarium tamquam diuinum celebrat. Neque dumtaxat Duodenarium laudat Plato; sed et vniuersum illum, qui Duodenario prorsus accommodatur, commendans numerum 5040. in domiciliorum &agrorum diuisione, quod in Duodecim partibus secari possit. Videtur. n. Plato plurimi facere, quod ille numerus Duodecies diuidatur in 420. quodve hic rursus Duodecies in 35. at vero hic Duodecies, in duo, atque insuper vndecim duodecimas partes. sed de hoc numero proprius dabitur loquendi locus. Ad Duodenarium redeo, quo facierum numero Mundus à Platone formatur in Timaeo, etiam propter sphaeras Mundi Duodecim.