Latin
DE NVMERO XII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 390
Unproofread scanNot analysed yet
Namque post illam primam Mundi animam totius huius visibilis auctricem, quem dicimus Mundum siue Vniuersum, Duodecim sunt principes animae, quae Duodecim praesunt partibus Vniuersi, octo videlicet Orbibus cę lestibus, ac quattuor elementis, quarum singulae, quia iuxta Orphicam Theologiam, partim congruunt cum Mundo intelligibili, ex quo sunt; partim declinant ad corpora, quae producunt, duplicem dicuntur habere virtutem; vnam in cognoscendo positam; alteram in viuificando ®endo corpus suum sitam. Hoc modo in caelestibus Sphaeris priorem illam virtutem Orpheus vocat Bacchum, al teram appellat Musam, nominans animam