Latin
DE NVMERO XII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 395
Unproofread scanNot analysed yet
Duodecima mansione post exitum de Aegypto, descendit Dominus in monte Synai, dans populo legem, vbi fabricatur tabernaculum, hostiarum varietas praecipitur, vasorum diuersitas, indumenta Pontificis, Sacerdotum, &Leuitarum caeremoniae: ibique enumeratio populorum, &Leuitarum, oblationes quoque Principum, &reliqua sacramenta in hac Duodecima mansione scri Tribus I. pta sunt. Duodenario numero electa Dei familia, in coordinatione irael bellica, in distributione promissae terrae: &in omni celebri progreßu, partita fuit. Duodecim Duces Hismael. Duodecim viri, qui nolue Philo runt sumere lapides pro turre fabricanda, ex quibus vnus fuit A Iud. lib. Bublicabraham sapientissimus, quem Dominus iussit egredi de terra rum Antiq cognatione sua. Duodecim vituli. Duodecim sunt opera pietatis sex dico corporalia, &totidem spiritualia. Isti sunt Duodecim Exo. 24 Exho. 15 fontes in Helym, vnde lassatus valde, valida siti, populus potatus est. Helym. n. deficiens interpretari potest, quia deficientes &pauperes debemus cum Duodecim fontibus. i. cum Duodecim pietatis operibus refrigerare, &spiritualiter ac corporaliter recreare. DuoPhilo Adecim lapides altaris, quos ferrum non tetigit. Duodecim lapilli lexam. lib. Quis hae cum suis sculpturis, qui in pontificali veste talari circum rationale, res rerum quod vocant, intexebantur, quibus insculpta fuerant Duodecin diuinarum D. Hier. nomina Patriarcharum notata diuinis litteris, naturarum diuina Epist. 58. ad Darum monumenta, de quibus meminit Ezechiel, nec non &Iohanmas. nes in sua Apocalypsi. Post Iesum Naue rem Iudaicam Duodecim Iudices rexerunt, per successionem ordine in defunctorum locum subrogati. Duodecim Exploratores, quos iubente Domino, misit Num 13i Moyses ad considerandam terram Chanaan, quam Deus Abrahae, &semini eius daturum promiserat. Duodecim leunculi in solio Salomonis. Duodecim cubiti Ariel. Duodecim fructus ligni vitae, &fructus Spiritus, de quibus meminit Paulus Apostolus. Diabolus in Paradiso delitiarum inter Duodecim lapides legitur enutritus. Sancta denique, illibataque Dei Ciuitas Hierusalem in concordi, atque vnanimi Ducum vtriusque legis delectu à Deo instauranda decantatur. vbi etiam perpetes in ea futuri ciues, animique &corporis immortalitate pares Angelis euasueri sub Duodenarij quadrato definiti a Beato Iohanne pronuntiatur.