Latin
DE NVMERO XII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 396
Unproofread scanNot analysed yet
Erunt enim ex vnaquaque Tribu Duodecim millia signati: quia in quibuscunque singuli fidelium virtutibus profecerint, antiquorum necesse est Patrum semper fide roborentur, atque informentur exemplis. Ad augmentum autem perfectionis pertinet ipsa Duodecim duodecies multiplicari, &ad summam millenarium perfici, qui est denarius numerus quadratus solidus, Ecclesiae significans stabilem vitam, quare etiam Duodenario figuratur, quia per orbem quadra tum, idest, per quattuor Mundi cardines in fide consistit sanctae Tri nitatis. ternarius. n. quater ductus, Duodecim conficit. Hinc Dominus &Seruator noster, non multo post initium suae praedicationis, Duodecim ex omnibus Discipulos assumsit, quos &ceteris sectatoribus suis praeferens, speciali quodam electionis priuilegio nominauit Apostolos, cuius nominis uirtus missos indicat, numero Duodenario figurantes operis sui mysterium, vt videlicet mundi salutem, quam verbo praedicaturi erant, suo quoque numero my stice commendarent. Vnde &Dominus Duodennis suae sumsit disputationis exordium. quod hic praedicandae fidei Euangelizantium numerus deberetur. Inde &illud perspicuum fit, cur Salomon, in typum Ecclesiae, Templum Domino aedificaturus, fecit &mare aeneum, in quo Sacerdotes mundarentur, Duodecimque illud boum clunibus imposuit, quorum tres Aquilonem, tres Occidentem, tres Meridiem, &tres Orientem aspicerent. Allegorice enim insinuabat Apostolos ac Apostolorum successores cunctas Orbis quadrati plagas fide, confessioneque sanctissimae Trinitatis a peccatis expurgaturos: quoniam robusti sunt, &fortes virtute ad fulciendum doctrinam sacramentorum; in quibus lauantur animae sidelium, Porro vt de quattuor animalium faciebiis suo loco dictum est, ipse &sacer Apostolorum numerus multis antiquae legis figuris, &velamentis ante signatus est.