Latin
Cap. 2
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 2. tia, sed quia dilectionis ordinem non tenentes, dum plus iusto diligunt Mundum, minus Deum diligunt, quam par est. Atque hanc (ni me mea fallit opinio) fuisse putarim primi hominis praeuaricationem, amorem scilicet inordinatum. Mortis enim disseminator inuidens, venenum suum, decipiendo primorum hominum credulam nouitatem, in corpora nostra latenter transmisit; &ex duabus substantijs vnicam hominis perfectamque naturam quadam diuisionis discordia dissecauit. Vt cum nobis Vna mens esset, id est, illa quam germanitas animae &corporis gignebat, aliam voluntatem per vitiatam naturam contra animam parturiret. Audi Isidorum lib. de Summo Bono: Diuisio &pugna, vt sint in animo hominis, pęna peccati est, ex primo homine in omnes filios propagata; vt qui noluit esse cum Deo Vnitus, esset in semetipso diuisus. Est enim quaedam inter spiritum &carnem colluctatio, &discordantibus aduersus se inuicem quotidiana congressio, vt non quae volumus ipsa faciamus. dum spiritus caelestia quaerit, &diuina; caro terrena, &secularia concupiscit. Rom. 7. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago. Peccati igitur initium, si attendatur nihil aliud esse putarim, quam inordinatam rationalis creaturae dilectionem, quae sponte perdendo dilectionis ordinem, perdidit salutem. Peccatum (inquit D. Thomas) est actus deuians ab ordine debiti finis contra regulam naturae rationis, vel legis aeternae. Et alio loco, peccatum vocat omne quod est contra naturalem inclinationem, quia aduersatur legi naturae; secutus nimirum Aur. Aug. qui libro de libero arbitrio: peccatum dicit auersionem ab incommutabili bono, et conuersionem indebitam ad commutabile bonum. Ex quo efficitur, quod in diuinis oraculis, vt euitetur peccatum, assidue Charitatis ordo legitur commendatus. Et in persona animae amore incensae, &diligentis ex Charitate, dicitur in Canticis: Introduxit me Rex in cellam vinariam: ordinauit in me Charitatem. Cui ordini congratulatur Vas electionis, dicens Colloss. Nam &Cap. i. si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens &videns ordinem vestrum. Beatus etiam Prosper lib. De vita contemplatiua, de hoc ordine haec verba facit: Si Charitatem Deo exhibeamus ex toto corde, peccato vtique resistimus. ex ea enim parte quis peccat, ex qua minus diligit Deum.