Latin
39
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Voluit enim eo pacto Deus vniuersa à se ipso progressa, suae tandem reminisci originis vt sicut ab Vno pependit origo omnium, ita &in Vno figeretur stabilis palus, &meta vniuersorum. Sed de hac Vnitate disserentem audiamus Paulum ad Ephesios, immo ad omnes Gentes scribentem. Vos qui quondam eratis longinqui, propinqui facti Cap. 2. estis per sanguinem IESV Christi. Ipse enim est pax nostra, qui fecit ex vtrisque Vnum, &interstitium maceriae diruit, simultatem per carnem suam, legem mandatorum in decretis sitam abrogans, vt duos conderet in semetipso in Vnum nouum hominem faciens pacem, &vt reconciliaret ambos in Vno corpore Deo per crucem, peremta inimicitia per eam &veniens euangelizauit pacem vobis qui procul aberatis, &his qui prope; quia in ipso habemus aditum vtrique in vno Spiritu ad Patrem. Diuus etiam Iohannes in maiori Epistola: Scis, inquit, quia Christus I. Ioh. 3. apparuerit? Vt peccata tolleret, &dissolueret opera Diaboli, quae separant nos a Deo. Et per quendam sapientem dicitur: Per- Sap. 1. uersae cogitationes separant a Deo. Item Esaiae cap. quinquagesimo nouo, vox Dei est: Peccata vestra separant Vos, &Me: Omnis autem, qui faciat peccatum; &iniquitatem facit; &1. Iob. 3. peccatum est iniquitas. Quae est autem iniquitas, nisi mala concupiscentia? quam ex Deo non esse idem Iohannes manifestat his verbis: Si quis diligit Mundum, non est Charitas Patris in eo, quia omne quod est in Mundo, concupiscentia carnis est, &concupiscentia oculorum, &ambitio seculi, quae non a Patre, sed ex concupiscentia Mundi est. Hic autem Mundi nomine, homines insinuat istius Mundi sectatores, qui non ideo pro dilectione Mundi puniendi, quasi aliquam malam substantiam diligant, cum teste Moyse Dei interprete, nulla naturaliter sit mala substan-Gen. 5. tia, D. Hier ad Ctesi phon. Li. 1. c. ij Gal. 5. 2. 2. quost 2. 2. quo st