Latin
ENVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 408
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si cum Hebraeo morsus non legamus, sed: septem pastores, &octo primates homines. septem pastores, omnes sunt Patriarchae, &Prophetae, sanctique viri, qui hebdomadi. i. veteri testamento seruierunt; octo vero morsus hominum, siue octo primates homines vniuersi sunt noui Testamenti, qui ab Apostolis vsque ad hanc aetatem momorderint Assyrium, &suis dentibus lacerauerint. Nam Iudaeorum sabbatum septem diebus finiebatur, cui successit Euangelij gloria, &resurrectionis quies, quae octonario numero significatur. Quare in Ecclesiaste praecipitur, vt in vtrumque Testamen tum, tam vetuss. quam nouum, part veneratione credamus, cum dicitur: Da partes septem, nec non &octo. Iudaei dederunt partes septem, sabbatum credentes: at non octo dederunt, resurrectionem diei dominicę denegantes. Quoniam vero septima requies cum octaua resurrectione coniungitur, &hoc in sacramento regenerationis nostrae. i. in Baptismo, altum, profundumque mysterium est, Quindecim cubitis superereuit aqua diluuię, excedens altitudinem montium. i. hoc sacramentum Refurrectionis, &quietis transcendi omnem sapientiam superborum; ita vt nulla possit indagare scientię suae altitudine Resurrectionis quietem. Septem quippe &octo coniunctis Quindecim fiunt, &quia septuaginta à septem, et octoginta ab octo denominationem accipiunt, coniuncta ab vtroque numero, cen tum quinquaginta diebus exaltata suit aqua magni Cataclysmi, eandem nobis commendans atque confirmans altitudinem Baptismi in consecrando nouo homine ad tenendam quictis, &resurrectionis fidem. Insuper numerus Quindenarius spiritualem ad cęlos ascensum per virtutis iter mystice demonstrat. vnde in templo Ezechiel (quod Cap. 40. interpretatur Ecclesia, &cęlestis Hierusalem) septem et octo gradibus ascenditur. Idem numerus Quindenarius canticis graduum consecratus est, qui in Psalmis assignantur Quindecim, sacris documentis Psal. 83.