Latin
ENVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 409
Unproofread scanNot analysed yet
instituentes anium; quo ascensiones in corde suo disponat in valle lachrimarum, ut tandem uideatur Deus deorum in Sion. Quod non subticuit Cassiodorus in expositione Psalmi 119. dicens: Illud tamen commonendum puto, quod Diuina gratia concedente, uaria significatione meritorum, &in istis Psalmis Quindecim gradus ponuntur; sicut in illo templo Hierosolymitano, quod a Salomone notum est fuisse 3Reg7 perfectum, ut pręsens ordo Psalmorum, et in illa constructione pręfiguratus uideatur esse, et prędictus. Terrena siquidem illa fabrica, cęlestis templi similitudinem gestare uidebatur. Quapropter cum gradus audimus in Psalmis; non terrenum aut corporeis gressibus subeundum nobis aliquid suspicemur; sed mentis accipiamus ascensionem. Ideo. n. praemis sum est: Canticum; ut hoc potius ad aniae prouectum applicare debeamus. Vnde scalam illam Iahacob pro parte aliqua, his gradibus fortaße non Gen. 28. immerito dicimus comparandam. Illa. n. &ascendentes habuit, &4. Reg. descendentes: in istis uero gradibus, beatorum solus ascensus est. A Esai. 38. nonnullis etiam Quindecim anni, qui Regi Ezechiae sunt additi, huic similitudini sunt aptati. vt hic numerus, &ibi perfectae vitae cursum indicasse monstretur. Haec Cassiodorus. ex cuius postremis ver bis emergit, &alia admodum digna Quindenarij significatio. vtputa quod perfectionem vitae in praesenti incolatu nonnumquam designat, quae per cursum viae mandatorum Dei potißimum vendicatur. Quod in Psalmi Decimi quinti explicatione latius adaperit, cum ait: Conuenit etiam contueri, quid sibi velit Decimus quintus numerus. Significat. n. (vt putamus) Quindecim gradus, quibus templi Hierosolymitani conscendebatur mirabilis amplitudo. designans quinque sensibus corporis per Trinitatis gratiam superatis, ad atria sanctę Ec clesiae felici munere perueniri. Quod et per istum quoque dabitur Psalmum; si eius saluberrimam prędicationem Domino protegente seruemus. Haec ille.