Latin
ENVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 412
Unproofread scanNot analysed yet
Mox hominem Sextodecimo aetatis anno in Veneris ditionem deuenire asserunt. Atque hic ille est ętatis flos, de quo sępius apud Auctores, ut apud Terentium: Anni? Sex decim, aetatis flos ipse. et Ouidius Philosophiae istiusmodi non ignarus, cum Narcissum ostendere vellet eius iam aetatis, vt amorib. dare operam posset, ait: Iamque ter ad quinos vnum Cephisius annum Addiderat. Diuinus item Plato mulieri Decimumsextum aetatis annum constituit ad matrimonium contrahendum. hunc in modum scribens ad finem lib. 6. de Legibus: Nuptiarum tempus sit puellae a Sextodecimo anno in vigesimum. Habet adhuc praesens numerus aliam mathematicam dignitatem, quoniam tam senarius, quam denarius (ex quibus ipsum diximus eße compositum) sunt numeri trigoni; numeros vero trigonos dicimus qui ex imparibus simul atque paribus consequenter dispositis componuntur. Itaque si unitati uelut impari, uirtu temque in se trigonicam possidenti, subdas 2, habebis trigonum, idest triangulum ipsum. s. ternarium. si deinde 3, subieccris, senarium secundum trigonum reportabis. rursus addito quaternario, denarius &ipse trigonus generabitur. Cum ergo numerus 16, in sui compositione habeat duos se subsequentes trigonos, inter quadratos iure locandus erit. Quemadmodum. n. in figuris trianguli duo, quadratum unum faciunt; sic &in numeris duo trigoni aequilaterum numerum efficiunt. Vnitas. nquasi quidam uirtute trigonus, simulque ternarius, &ipse trigonus, quaternarium tetragonum pariunt; deinde 3. &6. trigoni, aequilaterum nouenarium procreant. pari modo 6, &10, ambobus trigonis in unum adactis, consurgit numerus 16, quadratus quadrati quaternarij, quattuor in lateribus continens vnitates. Quotusquisque. n. erit in tetragonorum ordine quadratus, totidem in quolibet latere sortietur vnitates. Ex quo efficitur, vt ratione quadraturae sit assecutus per fectionem. Omnis n.